monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32 > Iudith > 6 > 11 > csg51.14 > sectio 35 > sectio 5 > sectio 17 > bsbClm14056.39 > sectio 91 > sectio 104 > sectio 82 > sectio 121 > sectio 66 > sectio 102 > sectio 13 > sectio 22 > 6 > sectio 20 > sectio 111 > sectio 101 > sectio 89 > sectio 23 > 5 > 36 > sectio 2 > 12 > sectio 226 > sectio 56 > sectio 31 > sectio 63 > sectio 15 > sectio 88 > sectio 16 > sectio 318 > sectio 35 > sectio 302 > 23 > sectio 71 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 1, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te potuit, ut ei non obiicias, quam in te vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro obiectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae.
2 Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi.